monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 30, 4
Precantes sumus omnes semper pro omnibus imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt. Haec ab alio orare non possum, quam a quo scio me consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat, et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solum observo, qui propter disciplinam eius occidor , qui ei offero opimam et maiorem hostiam , quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam. Non grana thuris unius assis , Arabicae arboris lacrymas nec duas meri guttas , nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur praecordia potius victimarum, quam ipsorum sacrificantium examinentur . Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant , gladii guttura detruncent, bestiae insiliant; paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam Deo supplicantem pro Imperatore.